- ARISTARCHUS
- I.ARISTARCHUSGrammaticus Alexandrinus celeberrimus, oriundus e Sam othracia, patre itidem Aristarchô. Floruit, Olymp. 156. sub Ptolemaeo Philometore, cuius etiam filium Lathurum erudiit. Scripsit commentarios supra mille; discipulus fuit Aristophanis Grammatici, Cratetis contemporaneus. Α᾿λεξανδρεὺς τῇ θέσει, φύσει δὲ Σαμόθραξ, uti loquitur Suidas. Decessit in Cypro, se ipsum cibi abstinentiâ necans, ob morbum hydropicum, aetat. suae 72. Filios genuit Aristarchum et Aristagoram, ambos stultos. Suidas. Discipulos circiter 40. reliquit; aemulumque, et adversarium habebat Cratetem. Malloten, Grammaticum Pergamenum. Aelianus tradit, eum tam castigatô fuisse iudiciô, ut Homeri versus non putaretur, quem ipse non probaret. Unde etiam Aristarchos hodie vocamus alienorum scriptorum censores. Ovid. l. 3. Ep. 9. e Pont. v. 23.Corrigere at res est tanto magis ardua, quantoMagnus Aristarcho maior Homerus erat.Cicer. ad Appium Pulchrum l. 3. Ep. 11. Ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat: Sie tu (lubet enim mihi iocari) quod disertum non erit, ne putâris meum. Et ad Attic. l. 1. Ep. 9. Ego varia meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere. Horatius ad Pisones, v. 449.Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,Fiet Aristarchus. ---- ----Mendum obiter e Suida, in Α᾿μμώνιος, tollendum, cum Ammonium Saccum Origenis et Plotini familiarem, atque magistrum, qui sub Commodo vixit, Ariftarchi Scholae praefectum iam ante Augusti tempora fuisse refert. Videtur sane, ob tantum temporis intervallum, lacuna ibi esse, propter quam posteriora verba, ὃς καὶ διεδέξατο την` χολην` Α᾿ριςτάρχου πρὸ τοῦ μοναρχῆσαι τὸν Α῎υγουςτον, a prioribus separanda, ac de altero Ammonio Grammatico intelligenda. Alius Aristarchus, Chronographus, Epistolam historicam reliquit de Athenarum situ et rebus ibi gestis, temporibus Apostolorm; inque his de vita Dionysii Areopagitae. Voss. de Hist. Graec. p. 333. Item Aristarchus Tegeates, Poeta Tragicus, qui Aesculapio pro recepta sanitate tabulam vovit. Vixit Olymp. 82. Docuit Tragoedias 70. vicit duabus, ultra annum centesimum vixit. Suidam sis adi. Fuit etiam Aristarchus Ephesi tyrannus, et alius Mathematicus. Suidas. Denique alius Macedo comes Pauli, Romam proficiscentis, Actor. c. 27. v. 2. et vinculorum socius, Colos. c. 4. v. 9. Nic. Lloydius.II.ARISTARCHUSMedicus Reginae Berenices, viduae Antiochi. Polyaen. l. 8. s. 629.III.ARISTARCHUSOrator apud Ambraciotas, qui civibus suis persuasit, impositum urbi a Philippo Macedone praedium ut eicerent. Diodor. Sic. l. 17. initiô.IV.ARISTARCHUSRex inferioris Aegypti tertius, post Curudem, praefuit annos 34. Tosorthrô apud Memphitas imperante. Illi successit Spanius. Ioh. Marshamus Canone Chron. ex Syncello.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.